- PHRYGIA
- I.PHRYGIAlocus Oetae montis, ubi combustus Hercules, ἀπὸ τοὺ πεφρύχθαι ἐκεῖ τὸν Η῾ρακλέα. Item, locus inter Boeotiam et Atticam, sic dictus propter φρύγανα, quibus oppletus esset; dicuntur autem φρύγανα Graecis, item φρύγια, cremia, fomites, ligna arida, vel assulae combustae, quibus ignis foveretur, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 180. et 864.II.PHRYGIAregio Asiae minoris gemina: Magna Ptolemaeo, seu Maior Xenophonti, Livio, l. 37. c, 56. l. 38. c. 29. et aliis, quae et Pacatiana in Libr. Notit. et Concil. dicitur, et Salutaris; in qua Synnada, et Laodicea metropoles, tota mediterranea. Germian Castaldo, Durgat vero Turcis, teste Leunclaviô; Galatiae, Pamphyliae, Lydiae, Cariaeque confinis. Altera Minar, quae Epictetos, teste Strabone, dicta est et Hellespontiaca, et Troas Ptolemaeo, Mysia vero Plinio, l. 5. c. 32. Sarcum, vel Sacrum Castaldo, in qua urbes Alexandria, et Dardanum in ora, et intus Ilium, sive Troia. Baudrando Phrygia magna, regio ampla est, inter Bithyniam ad Boream, Galatiam ad Ortum, Pamphyliam et Lydiam ad Meridiem et Mysiam ad Occasum, quâ separatur a Phrygia parva. Tota nunc sub Turcis est. Eius Metropoles Synnada, Laodicea, et Hierapolis; extenditurque per 230. leuc. a Circio in Eurum, nempe a Bithynia, ad confinium Pamphyliae, sed non aeque lata. Plin. l. 5. c. 32. Strab. Ptol. Cluver. Populi Phryges. Virg. Aen. l. 9. v. 617.O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per altaDindyma. —— ——Vel a Phrygia Cecropis filia, vel a Phryge fluvio. Antiquitas eos Bryges appellavit, uti docet Herodotus, in Polyhymnia: qui addit, sic dictos esse, priusquam transmigrâssent in Asiam. Strabo habet Βρέγες, et Βρέγους. Brigantes eosdem nominari ab herodiano tradidit Stephanus. Item locus inter Boeotiam et Atticam, Stephan. Porro Phryges barbari ac servili ingeniô esse feruntur, quisolis verberibus in offi ciis continentur, unde Proverbium: Phrux verberatus melior, teste Suidâ, quod et Cicero habet in Orat. pro L. Flacco, c. 27. ubi ait, Phrygem plagis meliorem fieri solere. Illud quoque. Sero sapiunt Phryges: non solum ab Andronico, sed etiama Tullio, in l. 7. epist. Famil. 16. usurpatur in eos, quos sero paenitet male seu stulte factorum. Phrygum Cannacas Rex, qui et Cannacus et Annacus Stephan. cum supra 300. annos vixisset, consultum oraculum quando moriturus esset, respondit, mortuo Cannacâ, omnia peritura. Quapropter omnes flere et orare, tantum ut malum Deus averteret. Unde adagium, Cannacae more plorare, apud Zenod. de gravi luctu. Nic. Lloydius. Sed et Phrygia onagris abundat; ut et Lycaonia, Arcadia, India, et Mauritania, ubi velocissimi, Ferrar. In eadem totam civitatem cum piis combustam esse, sub Diocletiano Imperatore habet Laetus Comp. Hist. Univ. ex Euseb. l. 8. c. 6. et 12. Coeterum, habuêre et Phryges Philosophiam suam, quae magis esset cognita, si extaret Democriti λέγος φρύγιος, Laertio memoratus l. 9. Interim de eorum Theologia videsis Diodorum Siculum ac Eusebium. Praecipuum eorum Numen Cybele, unde e buxo tibiae, in illius sacris adhiberi solitae, eorum inventum. Iul. Firmicus de errore profanar. Relig. in Sacris Phrygiis, quae Matris Deûm dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur et in media arbore simulacrum Iuvenis subligatur. Hinc Phrygiae buxi, apud Barclaium Euphorm. Iidem vestim acu pictarum primi feruntur auctores, quae causa quod istiusmodi artifices Phrygiones fuerint vocati, Plin. l. 8. c. 48. Titinnius apud Nonium,Phrygio fui primo beneque id opus scivi;Reliqui acus aciasque hero atque herae nostrae.Verum gens adeo effeminata, ut Phrygiae propterea dicti sint, quemadmodum Antigonum Iudaeum Antigonam, apud Iosephum Antiqq. Iud. ab Antonio dictum legimus: et qui e communione Rornana Iohannem VIII. virum fuisse malunt, illum, quôd a mascula Nicolai decessoris fortitudine descivisset, feminam fuisse dictum credi vulunt. Et habitu id testati, mitram quippe capite gestantes, quod non nisi ab effeminatis factum, Servius testatur ad Aen. l. 4. et 9. In Musica Phrygius modus, Hyagnidis Phrygis inventum, gravis erat ac vehemens: et ut Doricus inspirabat hominibus animum bellicum, ita is ciebat religienem seu superstitionem potius. Cassiodoro vero Variarum l. 2. Ep. 40. ad Boethium, Phrygius pugnas excitabat et votum furoris inflammabat. Certe animos mirum in modum concitabat, unde Musicam hanc, ut et Dithytambicam, nequepuerisneque feminis convenire iudicat Vossius: Socratis exemplô, apud Platonem de Rep. tibiam propterca improbantis; ut quae animos accendat, praesertim in feminis, quae iis usae ad furorem concitandum in Orgiis Bacchi et sacris Magnae Matris: ubi idcirco et tympanis et cymbalis locus fuit. Hinc lyra Pythagorae magis placuit, ac Graecis, cuius apud illos in conviviis usus: Latinis aliter iudicantibus. Non innotnit autem hic modus Graecis, ut nec Lydius, prius quam utraque gens cum Pelope in Peloponnesum descendit, Athenaeus, l. 14. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gymnastica, seu potius de 4. Artib. Popular. c. 4. passim. Ex Phrygio et Dorico cantu, quae constat Musica, Phrygiodora, per syncopen Phrygdora, corrupte Fridgora, ab Ekkehardo in vita Notkeri, c. 9. dicta est, quae in Ecclesia Graeca obtinuit, Occidentanae, quae cantus est Ecclesiae Latinae, opposita, de qua suô locô. vide quoque paulo infra. Coeterum Salmasio videntur Recentiores, ex Phrygia magna duas provincias fecisse, primam seu Pacatianam, et secundam seu Salutarem; quae utraque sub Anatoliae provinc. a Ptolemaeo collocatur, et a Praesidibus regebatur, vicario Asianae Dioeces. subiecta: at quae Phrygiaminor olim dicta est, Troadem appellare maluisse, cuius incolas Thracensium Themati posteriores vindicârunt, cum olim una ex provinciis fuisset, quae Proconsularem Asiam constituebant; Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 803. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.